B1 ****************************************************************************************** * ****************************************************************************************** Texty skupiny B. B1 Aurelius Augustinus 354 - 430 Sancti Augustini epistula ad Valentinum cum illo monachos Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri VALENTINO, et fratribus qui te AUGUSTINUS, in Domino salutem. 1. Venerunt ad nos duo juvenes, Cresconius et Felix, de vestra congregatione se esse dicen nobis retulerunt, monasterium vestrum nonnulla dissensione turbatum, eo quod quidam in vob praedicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium; et, quod est gravius, dicant, quod i non sit redditurus Deus unicuique secundum opera ejus (Matth. XVI, 27; Rom. II, 6) . Etiam indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adjuvari fateant gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus; ut cum venerit Dominus reddere unicuique secund inveniat opera nostra bona, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Ephes. II, 10) . bene sentiunt. 2. Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit Apostolus, per nomen Domini no Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor. I, 10) . Primo e Jesus, sicut scriptum est in Evangelio Joannis apostoli, non venit ut judicaret mundum, se mundus per ipsum (Joan. III, 17) . Postea vero, sicut scribit apostolus Paulus, judicabit (Rom. III, 6) , quando venturus est, sicut tota Ecclesia in Symbolo confitetur, judicare v Si igitur non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quom mundum? Proinde librum vel epistolam meam, quam secum ad nos supradicti attulerunt, secund intelligite, ut neque negetis Dei gratiam, neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a De separetis, tanquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum Deum ulla ratione pos omnino non possumus. Propter hoc enim Dominus cum de fructu justitiae loqueretur, ait disc me nihil potestis facere (Joan. XV, 5) . 3. Unde supradictam epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum contra novos haereti noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ut qui glo Domino, sed in se ipso glorietur, hoc est, in homine, non in Domino. Quod prohibet Apostol glorietur in homine (I Cor. III, 21) . Et alio loco, Qui gloriatur, inquit, in Domino glor 31) . Illi vero haeretici se ipsos a se ipsis justos fieri putantes, quasi hoc eis non ded ipsi sibi, non utique in Domino, sed in semetipsis gloriantur. Talibus enim dicit Apostolu discernit? Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis quae facta est ex Adam, non d ut eum faciat vas in honorem, non in contumeliam, nisi Deus. Sed quoniam homo carnalis et cum audisset, Quis enim te discernit? posset respondere vel voce vel cogitatione, et dicer fides mea, discernit me oratio mea, discernit me justitia mea; mox Apostolus occurrit cogi et dixit, Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non IV, 7) ? Sic autem gloriantur quasi non acceperint, qui se a se ipsis justificari putant; semetipsis, non in Domino gloriantur. 4. Propter quod ego in hac epistola, quae ad vos pervenit, probavi per testimonia sanctaru quae ibi potestis inspicere, et bona opera nostra, et pias orationes, et rectam fidem null esse potuisse, nisi haec acciperemus ab illo, de quo dicit apostolus Jacobus, Omne datum o donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17) ; ne quisquam dica suorum, vel meritis orationum suarum, vel meritis fidei suae, sibi traditam Dei gratiam, e esse quod illi haeretici dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari; quod omnino fals quia nullum est meritum, vel bonum piorum, vel malum impiorum; (alioquin quomodo judicabit sed misericordia et gratia Dei convertit hominem, de qua Psalmus dicit, Deus meus, miseric praeveniet me (Psal. LVIII, 11) ; ut justificetur impius, hoc est, ex impio fiat justus, e meritum bonum, quod Dominus coronabit, quando judicabitur mundus. 5. Multa erant quae vobis mittere cupiebam, quibus lectis, totam ipsam causam quae concili acta est adversus eosdem Pelagianos haereticos, diligentius et plenius nosse possetis; sed fratres, qui ex numero vestro ad nos venerunt; per quos vobis non rescripsimus ista, sed s enim ad nos vestrae Charitatis litteras attulerunt: tamen suscepimus eos, quoniam simplici indicabat, nihil illos nobis potuisse confingere. Ideo autem festinaverunt, ut apud vos ag possit adjuvante-Domino tam sanctus dies vestram pacem quam dissensionem potius invenire. 6. Melius autem facietis (quod multum rogo), si ipsum a quo dicunt se fuisse turbatos, ad gravemini. Aut enim non intelligit librum meum, aut forte ipse non intelligitur, quando di quaestionem et paucis intelligibilem solvere atque enodare conatur. Ipsa est enim quaestio Dei, quae fecit ut homines non intelligentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus ma bona (Rom. III, 8) . Unde apostolus Petrus in secunda Epistola sua, Quapropter, inquit, ch exspectantes satagite inviolati et immaculati apud eum reperiri in pace; et Domini nostri salutem existimate: sicut et dilectissimus frater noster Paulus secundum eam quae data est scripsit vobis, ut et in omnibus Epistolis, loquens in eis de his; in quibus sunt quaedam intellectu, quae indocti et instabiles homines pervertunt sicut et caeteras Scripturas, ad interitum (II Petr. III, 14-16) . 7. Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit; et ubi sentitis vos non intel credite divinis eloquiis, quia et liberum est hominis arbitrium, et gratia Dei, sine cujus liberum arbitrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deo. Et quod pie creditis, sapienter intelligatis orate. Et ad hoc ipsum enim, id est, ut sapienter intelligamus, est arbitrium. Nisi enim libero arbitrio intelligeremus atque saperemus, non nobis praeciperet Scriptura: Intelligite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite (P 8) . Eo ipso quippe quo praeceptum et imperatum est, ut intelligamus atque sapiamus, obedi requiritur, quae nulla potest esse sine libero arbitrio. Sed si posset hoc ipsum sine adju fieri per liberum arbitrium, ut intelligeremus atque saperemus; non diceretur Deo, Da mihi discam mandata tua (Psal. CXVIII, 125) ; neque in Evangelio scriptum esset, Tunc aperuit i intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45) ; nec Jacobus apostolus diceret, Si quis autem ve sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei (J 5) . Potens est autem Dominus qui et vobis donet et nobis, ut de vestra pace et pia consen celerrimis gaudeamus. Saluto vos, non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, nobis concorditer atque instanter oretis. Sit vobiscum Dominus.