B3

Texty skupiny B.


Jean Jaur?s

1859 – 1914

De primis socialismi germanici lineamentis apud Lutherum, Kant, Fichte, Hegel.

Toulouse, 1891


IV. Hegel, Marx et Lassalle

Profecto inter singulas hominum voluntates relationes sunt iuridicae; et Kant ita iuris essentiam esse definivit ut quisque perfectam suam libertatem exerceret nec aliorum libertati offenderet. non hoc est totum ius, sed iuris pars. inde et pacta inter singulos homines oriuntur, et iustae possessiones; inde quoque cum singulus quisque homo singulo cuique homini nocere abstinet, moralitas (Moralität).

Sed haec moralitas imperfecta est et abstracta si voluntas cuiusque hominis singula tanquam ab aliorum voluntate separata et seclusa manet, aut curn aliorum voluntate pacto tanturn cohaeret quod cuiusque singularitatem cum aliorum singularitate et particularitate iungit, non tamen omnium tollit particularitatem. necesse est ergo cuiusque singula voluntas in ordine quodam concreto et naturali includatur in quo, non abstracte, sed in re, ad universalitatem promoveatur. inde et familia et civilis societas, et ipsa tandem civitas. vera et concreta et vivida moralitas (non iam Moralität, sed Sittlichkeit) nunc tantum incipit.

De familia autem nihil dicemus nisi per eam diversas voluntates ad veram et vivam unitatem, id est veram et vivam libertatem, redigi.

Sed cum multiplicatae familiae in nationem quam[63]dam sese extenderunt, cuiusque familiae personae erga aliarum familiarum personas ut singulae rursus voluntates apparent, et rursus novam unitatis formam quaerere debent: inde civilis societas (bürgerliche Gesellschaft) quam Hegel a Civitate (Staat) plane distinguit. in Civitate enim ut mox animadvertemus, singula cuiusque civis voluntas plenam in universali norma et universali civitatis vita libertatem suam reperit: Civitas cuique homini plenam hominis libertatem et vitam dat. ergo civis quisque Civitati adhaeret, non ut ipse singula est persona et particularis, sed ut persona est humana et universalis. ita semet ipsum civis quisque in civitate reperit, dummodo prius suimet ipsius oblitus sit. in societate civili contra civis quisque ut singula persona cum aliis civibus ut singulis personis iungitur, non pacto quidem ut in sphaera particularitatis et possessionis, sed necessitate: civis quisque aliis civibus eget ut et secure vivat, aut etiam vivat. emere quisque debet ac vendere; nam inter diversos artifices et operarios opus dividitur; et «divisio laboris» quemque civem et hominem ad id redigit ut sit tantum pars et minima pars hominis. ex illa reciproca necessitate quae omnes homines invicem astringit societas civilis oritur; fundamenturn habet «Bedürfnisse-System». ita stricte civis quisque aliis iungitur et alligatur sed vinculo quasi externo, cum ab aliis civibus suum modo proprium commodum quisque expectet, et hic non vera appareat universalitas, sed tantum omnium «particularitatum» continua quasi catena.



Poslední změna: 21. leden 2018 23:17 
Za obsah stránky zodpovídá: Kancelář akademického senátu
Máte dotaz ?
Kontakty

Univerzita Karlova

Ovocný trh 560/5

Praha 1, 116 36

Česká republika


Identifikátor datové schránky: piyj9b4

IČO: 00216208 

DIČ: CZ00216208




Jak k nám